- CASSIUS Longinus
- I.CASSIUS LonginusIurisconsultus, quod Cassii Caesaris percussoris nomen, et stemmata haberet, iussus est a Nerone mori. Pronepos fuit Servii Sulpitii ac eques Romanus. Tranquillus, Ner. c. 37.II.CASSIUS LonginusPhilosophus, omnium sui temporis κριτικώτατος, ἐλλογιμώτατος et ἐλεγκτικώτατος, uti habet Porphyrius de Vita Plotini, quô Magistrô usa esse Zenobia, Palmyrenorum Regina, ad Graecas literas, dicitur: occisus, iussu Aureliani Imperatoris, Vopiscus, in Vita Aureliani, c. 30. Aurelianus, indignum existimans mulierem (Zenobiam videl. quam militum strepitus ad poenam poscebat) interimi, occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, trumpho mulierem reservavit ---- Grave inter eos, qui caesi sunt, de Longino Philosopho fuisse perhibetur ----- quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistola, ipsius diceretur dictata consiliô, quamvis Syrô esset sermone contexta. Meminit eius et Eusebius, qui l. 15. προπαρασκευῆς,quaedam ex illo descripsit: Libros enim multos ediderat, quorum plerosque recenset Suidas. Exstatque etiamnum eius περὶ ὕψους libellus vere aureolus: e quo semi-Christianum fuisse, non male fortasse colligas, propter illud, quod facit de Mosis scriptis, iudicium. Eruditionem porro, scrrpta, et constantiam illius, in subeundo supplicio, Zosimus insigniter laudat. Vide Casaubon. ad Vopisc, loc. cit.III.CASSIUS Longinuspraenomine Caius, Iurisconsultus, in honore sub Claudio fuit, Syriam administravit, pulsus a Nerone, per Vespasianum rediit et omne istud tempus vixit. Vide et Caius.IV.CASSIUS Longinuspraenomine Lucius, Consul. cum M. Vinucio Quartino an. Urb. Cond. 783. cui Tiberius Germanici filiam Drusillam collocavit. Postea sub Caio proconsul Asiae et monentibus sortibus caveret Cassium, a tyranno caesus est. Sueton. Calig. c. 57. Dio, l. 59. Vide et Lucius et Quintus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.